Encontrados 61 resultados para: Auxilium

  • egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. (Liber I Paralipomenon 19, 9)

  • Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon. (Liber I Paralipomenon 19, 19)

  • Cui occurrit Jehu filius Hanani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris: (Liber II Paralipomenon 19, 2)

  • Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium. (Liber II Paralipomenon 28, 16)

  • Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. (Liber Esdrae 8, 22)

  • Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël. (Liber Iudith 6, 21)

  • Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)

  • Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. (Liber Iob 6, 13)

  • Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)

  • Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. (Liber Psalmorum 19, 3)

  • Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. (Liber Psalmorum 21, 20)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina