Encontrados 17 resultados para: voces

  • Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 11, 15)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus. (Apocalypsis Ioannis 16, 18)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina