Encontrados 31 resultados para: vocabitur

  • Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)

  • adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)

  • Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. (Liber Isaiae 62, 4)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)

  • Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)

  • Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)

  • Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae oppilat viam praetereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog. (Prophetia Ezechielis 39, 11)

  • Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis. (Prophetia Zachariae 8, 3)

  • et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: “Nazaraeus vocabitur”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 23)

  • Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)

  • et dicit eis: “Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)

  • Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina