Encontrados 18 resultados para: viventes

  • Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)

  • neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)

  • Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: (Epistula ad Colossenses 2, 20)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina