Encontrados 131 resultados para: vita

  • Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. (Liber Sapientiae 2, 15)

  • cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. (Liber Sapientiae 4, 9)

  • Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis et aerarios imitatur et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)

  • Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius, (Liber Sapientiae 15, 10)

  • qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)

  • Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; (Liber Ecclesiasticus 3, 14)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina