Encontrados 21 resultados para: visum

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, et locutus es etiam de domo servi tui in longinquum, et ista est lex hominis, Domine Deus! (Liber II Samuelis 7, 19)

  • Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)

  • Et malum mihi visum est valde, et proieci vasa domus Thobiae foras de gazophylacio; (Liber Nehemiae 13, 8)

  • Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)

  • Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)

  • Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)

  • Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt. (Liber Baruch 6, 36)

  • Et respondit mihi Dominus et dixit: “Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. (Prophetia Habacuc 2, 2)

  • Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)

  • visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, (Evangelium secundum Lucam 1, 3)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina