Encontrados 116 resultados para: virorum

  • Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 12)

  • Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia sescentos. (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi. (Liber II Paralipomenon 13, 3)

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. (Liber II Paralipomenon 25, 12)

  • Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum. (Liber II Paralipomenon 26, 12)

  • Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: (Liber Esdrae 2, 2)

  • Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. (Liber Esdrae 5, 10)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: (Liber Nehemiae 7, 7)

  • Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina