Encontrados 48 resultados para: videtur
Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 16, 25)
Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Sapientior sibi piger videtur septem viris respondentibus sententias. (Liber Proverbiorum 26, 16)
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. (Liber Proverbiorum 30, 12)
Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. (Liber Sapientiae 6, 12)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)
Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
“Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
dicens: “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?”. Dicunt ei: “David”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)