Encontrados 40 resultados para: videt

  • Et dixit ad me: “Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””. (Prophetia Ezechielis 8, 12)

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • “Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”; (Prophetia Ezechielis 12, 27)

  • “Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum. (Prophetia Danielis 13, 20)

  • ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)

  • Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)

  • ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)

  • Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, (Evangelium secundum Marcum 5, 38)

  • Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)

  • Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)

  • Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)

  • Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina