Encontrados 68 resultados para: videre

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)

  • Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)

  • Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)

  • Rursumque ait: “Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet”. (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris”. (Liber Exodus 33, 23)

  • Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23, 13)

  • Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)

  • Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante Dabir; si vero quis erat extrinsecus eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, (Liber Esdrae 4, 14)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina