Encontrados 28 resultados para: vident

  • Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt eum; 16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 15)

  • sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor. (Prophetia Zachariae 10, 2)

  • caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 5)

  • Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)

  • Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)

  • Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)

  • Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)

  • Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. (Evangelium secundum Marcum 16, 4)

  • Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Lucam 7, 22)

  • Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)

  • Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina