Encontrados 20 resultados para: victimam

  • Dixit Abraham: “Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi”. Pergebant ambo pariter; (Liber Genesis 22, 8)

  • Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. (Liber Exodus 30, 20)

  • Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; (Liber Leviticus 4, 32)

  • “Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum. (Liber Leviticus 7, 29)

  • Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum. (Liber Leviticus 9, 12)

  • et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)

  • Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)

  • et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus, (Liber Numeri 15, 3)

  • offeret, quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin, (Liber Numeri 15, 4)

  • et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos. (Liber Numeri 15, 5)

  • neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)

  • Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina