Encontrados 181 resultados para: vestri

  • Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, (Liber Deuteronomii 29, 9)

  • Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 21)

  • “Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri. (Liber Deuteronomii 32, 17)

  • Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi. (Liber Iosue 1, 3)

  • et praeceperunt populo: “Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam (Liber Iosue 3, 3)

  • Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)

  • Et rursum: “In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. (Liber Iosue 3, 10)

  • et ait ad eos: “Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, (Liber Iosue 4, 5)

  • ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 6)

  • Et dixit ad filios Israel: “Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 21)

  • Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient, quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7, 12)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina