Encontrados 8 resultados para: vestiti

  • Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • et Levitae cantores, omnes, qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun, filii et fratres eorum, vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis stabant ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis — (Liber II Paralipomenon 5, 12)

  • Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)

  • Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. (Prophetia Ionae 3, 5)

  • et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. (Apocalypsis Ioannis 15, 6)

  • Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina