Encontrados 26 resultados para: venio
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. (Evangelium secundum Ioannem 14, 28)
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)
Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 13)
Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. (Epistula I ad Timotheum 4, 13)
Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam”. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)
tunc dixit: “Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat; (Epistula ad Hebraeos 10, 9)
Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. (Apocalypsis Ioannis 2, 5)
Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. (Apocalypsis Ioannis 2, 16)
Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. (Apocalypsis Ioannis 3, 11)
Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 15)
Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)