Encontrados 57 resultados para: vehementer
Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit”. (Prophetia Danielis 14, 28)
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. (Prophetia Danielis 14, 30)
Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae. (Prophetia Osee 4, 18)
et occident eum, et tertio die resurget”. Et contristati sunt vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 14)
Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. (Evangelium secundum Marcum 3, 12)
Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis. (Epistula ad Philippenses 4, 10)