Encontrados 1102 resultados para: usque

  • Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. (Actus Apostolorum 13, 20)

  • Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae””. (Actus Apostolorum 13, 47)

  • Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. (Actus Apostolorum 17, 14)

  • Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)

  • In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)

  • Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)

  • Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, (Actus Apostolorum 21, 5)

  • Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, (Actus Apostolorum 22, 4)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Intendens autem concilium Paulus ait: “Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem”. (Actus Apostolorum 23, 1)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina