Encontrados 92 resultados para: universae

  • Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. (Liber I Regum 11, 28)

  • Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini (Liber II Regum 21, 5)

  • Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel. (Liber II Regum 23, 4)

  • Praecepit autem David universae ecclesiae: “Benedicite Domino Deo vestro!”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • Placuitque universae multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod et fecerunt cum ingenti gaudio. (Liber II Paralipomenon 30, 23)

  • Et hilaritate perfusa est omnis turba Iudae, tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae, quae venerat ex Israel, advenae quoque, qui venerant de terra Israel vel habitabant in Iuda. (Liber II Paralipomenon 30, 25)

  • Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege praeceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi. (Liber II Paralipomenon 35, 13)

  • Factum est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)

  • et dixit ad eum: “Haec dicit rex magnus, universae terrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes in virtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cum ascensoribus duodecim milia; (Liber Iudith 2, 5)

  • et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. (Liber Iudith 2, 6)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina