Encontrados 7 resultados para: unci

  • Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)

  • Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)

  • Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. (Liber Exodus 27, 17)

  • columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. (Liber Exodus 38, 10)

  • Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. (Liber Exodus 38, 11)

  • In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)

  • Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis. (Liber Exodus 38, 17)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina