Encontrados 277 resultados para: tribus de Ruben
Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)
Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)
quorum ista sunt nomina: de Ruben Elisur filius Sedeur; (Liber Numeri 1, 5)
De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum. (Liber Numeri 1, 20)
Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 1, 21)
Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti. (Liber Numeri 1, 23)
Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur; (Liber Numeri 2, 10)
Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur. (Liber Numeri 2, 16)
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 2, 20)