Encontrados 775 resultados para: tribus Iudae

  • Et non respicies diem fratris tui, diem calamitatis eius; et non laetaberis super filios Iudae in die perditionis eorum; et non magnificabis os tuum in die angustiae. (Prophetia Abdiae 1, 12)

  • Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)

  • In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)

  • Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. (Prophetia Michaeae 5, 1)

  • Vox Domini ad civitatem clamat - et sapientia est timere nomen tuum -: “Audite, tribus et coetus civitatis! (Prophetia Michaeae 6, 9)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iudae. (Prophetia Sophoniae 1, 1)

  • Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die prima men sis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum dicens: (Prophetia Aggaei 1, 1)

  • Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • “Loquere ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iudae et ad Iesua filium Iosedec sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens: (Prophetia Aggaei 2, 2)

  • “Loquere ad Zorobabel ducem Iudae dicens: Ego movebo caelum pariter et terram (Prophetia Aggaei 2, 21)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina