Encontrados 14 resultados para: tribuit

  • Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. (Liber Iob 36, 6)

  • Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi. (Liber Psalmorum 13, 6)

  • Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei. (Liber Psalmorum 16, 7)

  • considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui tribuit insipienti honorem. (Liber Proverbiorum 26, 8)

  • Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina