Encontrados 7 resultados para: tradas

  • Dixitque ei David: “Potes me ducere ad istum cuneum?”. Qui ait: “Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum”. Et iuravit ei David. (Liber I Samuelis 30, 15)

  • Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)

  • RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. (Liber Psalmorum 10, 14)

  • Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. (Liber Psalmorum 74, 19)

  • AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. (Liber Psalmorum 119, 121)

  • Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me. (Liber Ecclesiasticus 23, 6)

  • Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum (Prophetia Danielis 3, 34)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina