Encontrados 62 resultados para: totum

  • Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 56)

  • Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? (Evangelium secundum Marcum 8, 36)

  • Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)

  • Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)

  • Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)

  • Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum”. (Evangelium secundum Lucam 13, 21)

  • Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)

  • Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)

  • Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? (Epistula I ad Corinthios 12, 17)

  • ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)

  • et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. (Epistula ad Colossenses 2, 19)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina