Encontrados 34 resultados para: thesauris

  • Laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam thesauri sui et argentum et aurum et aromata et oleum optimum et omnes apothecas supellectilis suae et universa, quae inventa sunt in thesauris eius. Nihil fuit, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)

  • Et dixit: “Quid viderunt in domo tua?”. Et dixit Ezechias: “Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt; non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis”. (Liber Isaiae 39, 4)

  • Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 10, 13)

  • Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 48, 7)

  • Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”. (Liber Ieremiae 49, 4)

  • Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. (Liber Ieremiae 51, 13)

  • dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis; (Prophetia Ezechielis 28, 4)

  • Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 11)

  • maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina