Encontrados 414 resultados para: testamentum animo fide spem iustitiam

  • Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)

  • tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)

  • eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 33)

  • Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)

  • Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam operariis; illi enim in fide agebant. (Liber II Regum 12, 16)

  • Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in potestate habent et in fide”. (Liber II Regum 22, 7)

  • Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno. (Liber I Paralipomenon 29, 9)

  • tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina