Encontrados 79 resultados para: testamenti regibus

  • dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)

  • quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)

  • et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • Et dicunt mihi: “Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 11)

  • Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)

  • Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina