Encontrados 1472 resultados para: terra gentes

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. (Actus Apostolorum 21, 21)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est. (Epistula ad Romanos 2, 24)

  • Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • Et iterum dicit: “Laetamini, gentes, cum plebe eius”. (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • Et iterum: “Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi”. (Epistula ad Romanos 15, 11)

  • Et rursus Isaias ait: “Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt”. (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)

  • Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. (Epistula ad Romanos 15, 27)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina