Encontrados 262 resultados para: tempus finis

  • Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace. (Liber Baruch 6, 2)

  • Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 10)

  • Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)

  • “Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae; (Prophetia Ezechielis 7, 2)

  • nunc finis super te, et immittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes abominationes tuas. (Prophetia Ezechielis 7, 3)

  • Finis venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 6)

  • Venit contractio super te, qui habitas in terra; venit tempus, prope est dies turbationis et non iubilationis in montibus. (Prophetia Ezechielis 7, 7)

  • Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 12)

  • Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis; tempus gentium erit. (Prophetia Ezechielis 30, 3)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina