Encontrados 180 resultados para: supra

  • Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. (Liber Isaiae 54, 9)

  • Obstupescite, caeli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 12)

  • Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • et facti sunt subtus et non supra, quia peccavimus Deo nostro non oboediendo voci eius. (Liber Baruch 2, 5)

  • Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas. (Prophetia Ezechielis 1, 25)

  • Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)

  • cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum. (Prophetia Ezechielis 40, 33)

  • Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum, (Prophetia Danielis 8, 24)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina