Encontrados 19 resultados para: subtus

  • Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. (Prophetia Osee 4, 13)

  • Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum. (Prophetia Ioel 1, 17)

  • et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. (Prophetia Michaeae 1, 4)

  • Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)

  • Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)

  • Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina