Encontrados 161 resultados para: spiritum

  • Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: “Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum. (Liber Isaiae 57, 15)

  • Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et afflixerunt spiritum sanctitatis eius; et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos. (Liber Isaiae 63, 10)

  • Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)

  • Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)

  • Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident! (Prophetia Ezechielis 13, 3)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandinis in ira in consumptionem; (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini. (Prophetia Ezechielis 36, 27)

  • Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, (Prophetia Ezechielis 37, 5)

  • et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 37, 6)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina