Encontrados 32 resultados para: siquidem

  • Et dixerunt principes regi: “Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum”. (Liber Ieremiae 38, 4)

  • “Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)

  • Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”. (Prophetia Ezechielis 13, 12)

  • Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Siquidem ante dies istos merces hominis non erat, nec merces iumenti erat, neque introeunti neque exeunti erat pax prae tribulatione; et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)

  • Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei. (Prophetia Zachariae 11, 8)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina