Encontrados 115 resultados para: signum

  • Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)

  • Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi. (Liber Ecclesiasticus 43, 6)

  • A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)

  • Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu; (Liber Ecclesiasticus 49, 13)

  • Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)

  • “Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra”. (Liber Isaiae 7, 11)

  • Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)

  • Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Liber Isaiae 8, 18)

  • In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa. (Liber Isaiae 11, 10)

  • et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. (Liber Isaiae 11, 12)

  • Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. (Liber Isaiae 13, 2)

  • Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. (Liber Isaiae 18, 3)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina