Encontrados 22 resultados para: sensu

  • Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)

  • “Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum”. (Liber Iudith 11, 21)

  • Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos: (Liber II Maccabaeorum 7, 21)

  • Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)

  • Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: (Liber Proverbiorum 24, 30)

  • et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, (Liber Ecclesiasticus 3, 15)

  • Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)

  • Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)

  • Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)

  • Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina