Encontrados 153 resultados para: semper
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 42)
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)
David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. (Actus Apostolorum 2, 25)
Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)
religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, (Actus Apostolorum 10, 2)
semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. (Actus Apostolorum 24, 3)
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva!”. (Epistula ad Romanos 11, 10)
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)