Encontrados 31 resultados para: secuti
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12, 15)
Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
Iesus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 34)
Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 18)
Coepit Petrus ei dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Ait autem Petrus: “Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te”. (Evangelium secundum Lucam 18, 28)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)