Encontrados 72 resultados para: secum
Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 3)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
At illi cogitabant secum dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; (Evangelium secundum Marcum 11, 31)
Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; (Evangelium secundum Marcum 14, 33)
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. (Evangelium secundum Lucam 8, 51)
Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
Qui ait: “Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; (Actus Apostolorum 15, 37)
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. (Actus Apostolorum 16, 3)