Encontrados 7 resultados para: scyphum

  • Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris”. Factumque est ita. (Liber Genesis 44, 2)

  • Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? (Liber Genesis 44, 4)

  • Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. (Liber Genesis 44, 12)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”. (Liber I Samuelis 26, 11)

  • Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. (Liber I Samuelis 26, 12)

  • ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit, (Liber I Paralipomenon 28, 17)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina