Encontrados 67 resultados para: scientiam Dei
Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. (Liber Psalmorum 119, 66)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
“Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? (Liber Proverbiorum 1, 22)
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. (Liber Proverbiorum 2, 5)
omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam. (Liber Proverbiorum 8, 9)
Sapientes recondunt scientiam, os autem stulti ruinae proximum est. (Liber Proverbiorum 10, 14)
Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. (Liber Proverbiorum 12, 1)
Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. (Liber Proverbiorum 12, 23)
Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. (Liber Proverbiorum 15, 2)
Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit. (Liber Proverbiorum 15, 7)
Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. (Liber Proverbiorum 17, 27)
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)