Encontrados 58 resultados para: sanctuarii

  • dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. (Liber Nehemiae 7, 65)

  • incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae. (Liber Ecclesiasticus 49, 8)

  • In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii (Liber Ecclesiasticus 50, 12)

  • et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium”. (Liber Isaiae 43, 28)

  • Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)

  • Quia, qui collegerint illud, comedent et laudabunt Dominum; et, qui vindemiam fecerint, illud bibent in atriis sanctuarii mei. (Liber Isaiae 62, 9)

  • Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; (Prophetia Ezechielis 44, 1)

  • Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)

  • Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me, ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 15)

  • Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina