Encontrados 280 resultados para: sacrificium pro peccato

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem”. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris. (Prophetia Danielis 11, 31)

  • Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta. (Prophetia Danielis 12, 11)

  • quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)

  • Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum. (Prophetia Osee 8, 11)

  • Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)

  • Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra; (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)

  • Dixit ergo iterum eis: “Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 21)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina