Encontrados 245 resultados para: sacerdotes album

  • Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. (Liber Ecclesiasticus 7, 33)

  • vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)

  • Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 21)

  • Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)

  • Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur”. (Liber Ieremiae 4, 9)

  • prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius? (Liber Ieremiae 5, 31)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)

  • Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)

  • Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quae praeceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: “Morte moriaris! (Liber Ieremiae 26, 8)

  • Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26, 11)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina