Encontrados 9 resultados para: reverteris

  • in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3, 19)

  • Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; (Liber Deuteronomii 4, 30)

  • Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 20)

  • Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 30, 8)

  • sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””. (Liber I Regum 13, 9)

  • sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)

  • Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris?”. Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus. (Liber Nehemiae 2, 6)

  • Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 1)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina