Encontrados 119 resultados para: reversus
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14, 17)
Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)
Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee. (Liber Genesis 22, 19)
Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. (Liber Genesis 33, 16)
Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
reversus est ad Iudam et dixit ei: “Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum”. (Liber Genesis 38, 22)
Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)
Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant”. Cui ait Iethro: “Vade in pace”. (Liber Exodus 4, 18)
Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)
Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)
Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum; (Liber Numeri 23, 6)
Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)