Encontrados 9 resultados para: residui

  • Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". (Liber Genesis 45, 11)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius, qui residui erant: “Tollite oblationem similae, quae remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta altare, quia sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te”. (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos”. (Liber I Maccabaeorum 9, 8)

  • Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 40)

  • Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 16, 8)

  • Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 17, 21)

  • Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina