Encontrados 238 resultados para: regnavit Ieroboam

  • Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber II Regum 8, 24)

  • Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Regum 8, 25)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)

  • Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahiae. (Liber II Regum 9, 9)

  • Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “Regnavit Iehu!”. (Liber II Regum 9, 13)

  • Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam. (Liber II Regum 9, 29)

  • Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. (Liber II Regum 10, 29)

  • Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. (Liber II Regum 10, 31)

  • Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 10, 35)

  • Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)

  • Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)

  • Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 2)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina