Encontrados 65 resultados para: regionem
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum. (Liber I Maccabaeorum 11, 62)
Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederentur regionem eius. (Liber I Maccabaeorum 12, 25)
Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem illam. (Liber I Maccabaeorum 12, 32)
et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. (Liber I Maccabaeorum 13, 49)
Et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem. (Liber I Maccabaeorum 14, 6)
Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea, (Liber I Maccabaeorum 14, 17)
Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 15, 4)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos. (Liber I Maccabaeorum 16, 13)