Encontrados 193 resultados para: reditus Christi
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: (Epistula ad Ephesios 1, 1)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — (Epistula ad Ephesios 3, 1)
prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 4)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)
ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, (Epistula ad Ephesios 4, 12)