Encontrados 14 resultados para: recedet
Et ait Moyses: “Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino”. (Liber Exodus 8, 25)
Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 17)
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)
Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. (Liber Iob 15, 30)
Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me; (Liber Iob 16, 6)
Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam. (Liber Psalmorum 101, 4)
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. (Liber Proverbiorum 17, 13)
Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. (Liber Proverbiorum 22, 6)
Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 25)
Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem; (Liber Ecclesiasticus 39, 13)
Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)